Crateuas vel Cratevas (litteris Graecis Κρατεύας), qui saeculo I a.C.n. ineunte floruit, fuit medicus apud aulam regis Pontici Mithridatis Eupatoris atque auctor herbarii imaginibus illustrati antiquissimi, titulo Ῥιζοτομικόν[1] seu "De eis quae eradicantur", in libros ad minimum tres divisi.[2] Operum eius fragmenta tantum nobis servantur. Saepe a Dioscoride De materia medica, nonnunquam a Plinio in Naturali historia citatur. Fragmenta insuper aliqua in appendice reperiuntur codicis Aniciae Iulianae.

[ΚΡΑΤ]ΕΥΑΣ: Crateuas (superius ad sinistram partem) inter imagines medicorum Graecorum antiquorum pictus. Bibliotheca Nationalis Austriaca cod. med. gr. 1 (codex Anicia Iuliana) f. 3v
  1. Scholia in Nicandri Theriaca 681
  2. "Ut Crateuas dicit in tertio libro eorum, quae eradicantur": Pseudo-Galeni De virtute centaureae (ed. Charterius, Lutetiae, 1679) p. 1010. Vide Wellmann (1897) p. 4

Bibliographia

recensere
  • Hermann Köbert, De Pseudo-Apulei herbarum medicaminibus (Bayreuth: L. Ellwanger, 1888. Kgl. bayerische Studienanstalt in Bayreuth: Programm am Schlusse des Jahres 1887/1888) pp. 16-19
  • Max Wellmann, "Das älteste Kräterbuch der Griechen" in Festgabe für Franz Susemihl. Zur geschichte griechischer Wissenschaft und Dichtung (Lipsiae: Teubner, 1898) pp. 1-21
  • Max Wellmann, Krateuas. Berolini: Weidmann, 1897 (Abhandlungen der königlichen Gesellschaft für Wissenschaften zu Göttingen, philologisch-historische Klasse, n.s. vol. 2 fasc. 1). Textus
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!