"Crapula" ab Henrico de Toulouse-Lautrec anno fere 1888 picta (Museum Toulouse-Lautrec Albiae)

"Crapula" (titulo Francogallico Gueule de bois, ut qui Latine diceret "gula lignea") est tabula ab Henrico de Toulouse-Lautrec anno fere 1888 picta, hodie Albiae in Museo Toulouse-Lautrec servata. Effigiem praebet Susannae Valadon pictricis cui mane post comissationem caput dolet. Adumbratio huius picturae in eodem museo ostentatur.

Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!