Corpus cultus Cybelae Attidisque
Corpus Cultus Cybelae Attidisque (abbreviatum CCCA) est opus septem voluminibus a Batavo historico M.J. Vermaseren perfectum, in quo omnia monumenta ad cultum Cybelae Attidisque pertinentia recensentur : non tantum inscriptiones Graecae et Latinae transcribuntur sed etiam signa et sculpturae describuntur, situs et deformationes templorum, dummodo nota sint, indicantur. Praeterea opus plurimis tabulis photographicis illustratur. Materia per regiones geographicas imperii Romani sic digesta est :
- I Asia Minor
- II Graecia atque insulae
- III Italia : Latium
- IV Italia : aliae provinciae.
- V Aegyptus, Africa, Hispania, Gallia et Britannia
- VI Germania, Raetia, Noricum, Pannonia, Dalmatia, Macedonia, Thracia, Moesia, Dacia, Regnum Bospori, Colchis, Scythia et Sarmatia.
- VII Musea et collectiones privatae.
Haec volumina inter annos 1977-1989 Lugduni Batavorum edita sunt et volumen quinquagesimum seriei Etudes préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain (ISBN 90-04-05399-9) constituunt.
Si vis plura legere
recensere- Maarten Jozef Vermaseren, Corpus Cultus Cybelae Attidisque, Brill, 1997 [1];