Cornelius Severus fuit scriptor litterarum epicarum imperante Augusto atque amicus Ovidii.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Cornelii Severi adhuc sedecim fragmenta supersunt. Ovidius ei Carmen de regibus (Epistulae ex Ponto 4,16,9) attribuit, quod probabiliter exordium amplioris operis nomine Res Romanae fuit. Seneca maior in libello suo suasoriae viginti quinque versus de morte Ciceronis illo ex opere accepit. Quintilianus ipse carmen de bello Siciliano eius laudavit et Seneca minor (Epistulae 79,6) descriptionem Aetnae montis ex eodem opere sumptam commemoravit.