Coppatinus (filius Clitzasthlan)
Coppatinus, Graece Κοππατῖνος,[1] nomine nativo Qutb al-Dīn Malik Šāh fuit filius natu maximus Clitzasthlan II e familia Selgiukidarum. Regno a patre inter filios anno 1188 diviso Coppatinus Melitenam, Coloniam et Caesaream nactus est. Mox autem, ob divisionem inaequalem iratus, rebellavit, patrem incarceravit seque sultanum Iconiensem proclamavit. Patrem anno 1192 mortuum Coppatinus tres annos nec plures supervixit. Successor fuit frater minor natu Caichosroës I.
Notae
recensere- ↑ Nicetas Choniates, Historia pp. 566-567 Wolfius = pp. 520-521 van Dieten
Nexus externi
recensere- "Kilic Arslan (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.