Constat ad salutem civium inventas esse leges
brocradicum
Constat ad salutem civium inventas esse leges est brocardus Latinus et vitae principium cuius vis est: leges pro hominibus nec homines pro legibus facti sunt. Similis est sententia biblica Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum (Mc 2,27)
Fons
recensereCicero (De legibus, II 11) sic dicit:
- Constare profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque qui primum eiusmodi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent, quaeque ita conposita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarent.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.