Constantinus de Dirckinck-Holmfeld
Constantinus Petrus Henricus de Dirckinck-Holmfeld (natus die 24 Februarii 1799 Bocholt in Provincia Monasterii, mortuus die 3 Iunii 1880 Pinneberg in Holsatia) politicus Danicus fuit.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Vita
recensereDirckinck-Holmfeld anno 1828 comes factus in Ducatu Lauenburgico annis inter 1829 et 1840 officialis fuit. Moderator foliorum Hamburgensium »Politisches Journal« (1838–40) et auctor pamphletorum linguis Danica et Theodisca scriptorum (e.g. »Danmark, Slesvig og Holsten« anni 1843; »Der dänische Staat und die Separatisten« anni 1847) erat. Ibi notiones suas de terra Danica indivisa explicabat atque defendebat, quas iam anno 1834 dixerat.
Quoniam acerrime in Danos liberales, quibus Egdor flumen limes Daniae naturalis habebatur, invectus erat die 13 Maii 1861 Roskildiae a vulgo mobili temptatus est. Unde Dania relinquenda erat; quo facto confestim opusculum »Recht und Willkür in Schleswig« (1861) publicavit.
Insuper plures symbolas philologicas philosophicasque exaravit. Autobiographica legi possunt apud »Erfahrungen aus dem Rechts- und Staatsleben« quae anno 1879 Hafniae edidit L. Schepeler.
Familia
recensere- Frater Ulixes (1801-1877) nauta in Francia et Russia fuit; postea legatus Danicus Hagae et in Germania Boreali, Lutetiae et Francofurti.
- Frater Edvinus (1802-1896) centurio classiarius Borussicus fuit et in Borussia ludis militaribus classicis quibusdam praefuit.
Nexus externi
recensere- Aemilius Elberling: vita eius multis verbis descripta - Apud: Dansk biografisk Lexikon (1887-1905), tomus quartus, p. 276-279