Constantinus Comnenus Ducas

Constantinus Comnenus Ducas (post annum 1180 natus; post annum 1242 mortuus) fuit filius natu quartus Ioannis Ducae Angeli sebastocratoris e familia Angelorum. Fratre Theodoro anno fere 1225 titulo imperatoris Romanorum dignato, Constantinus mox despotam gubernatoremque Aetoliae et Acarnaniae creatus est. Ibi inimicum habuit Ioannem Apocaucum metropolitam Naupactensem.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • D. I. Polemis, The Doukai. Londinii, 1968
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 170