Aperire sectionem principem
Media urbs.
Vetus domus oppidana, 1790 aedificata.
Eagle Hotel in Via Principali, capitolium civicum versus, erat cynosura urbana ab apertione anno 1827 usque ad finem anno 1961. In Tabulario Nationali Locorum Historicorum anno 1978 inscriptum est.
Media urbs prope capitolium civicum.
Monumentum veteranorum.

Concordia (Anglice Concord) est urbs et caput Novae Hantoniae civitatis Civitatum Foederatarum ac sedes Merrimack Comitatus. Secundum censum anni 2010, numerus incolarum erat 42 695.[1] Concordia vicos Penacook, Concordiam Orientalem, et Concordiam Occidentalem comprehendit. Urbs est locus Scholae Iurisprudentiae Universitatis Novae Hantoniae, solius scholae iurisprudentiae in Nova Hantonia; Scholae Sancti Pauli, scholae praeparatoriae privatae; Collegii Communitatis Corcordiae (NHTI), collegii communitatis biennalis; et Orchestrae Symphonicae Civitatis Granitis. Concordiae sepultus est corpus Franklini Pierce, quarti decimi praesidis Civitatum Foederatarum.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. United States Census Bureau, Census anni 2010. American FactFinder. Situs accessum 23 Martii 2011.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere