Communitas Siloae (Neufrankenroda)
Communitas familiaris Siloae (Theodisce: Familienkommunität Siloah e.V.) Neufrankenroda (Hörsel) in Circulo Gothensi invenitur, quam protestantica ecclesia Germaniae Centralis (EKDM) curat atque protegit. Cooperationes fiunt cum Societate Christiana Iuvenum.[1] Unio auxiliatrix praetitulata Jugendhilfe quoque in omnibus bene disponendis succurrit.
Historia
recensereAnno 1798 vicus novus conditus erat, ut saltuarii operarii non iam nomades essent. Quorum animae a parocho vici finitimi Metebach curabantur; scholam autem propriam in Neufrankenroda habebant. Latifundia in altitudine multis pomariis et campis praedita tempore sic dictae Rei publicae democraticae Germanicae in manibus publicis erant. Thuringia mense septembri 2010 res has aliis rebus commutavit cum opere fundato Guntheri Powalla Hamburgensis maecenatis cuiusdam.
Gesta et gerenda
recensereHomines ibi congregati agros colere et bestias (e.g. equos, oves, boves indicos) educare solent. Locus amoenus campis, nemoribus, semniariis circumdatus est, qui iugera 960 comprehendit. Magnitudo planitiei libere spirandi et pacis in corde habendae licentiam dat quoniam Dei verba in serendo et demetendo revivunt. Invitaris experimenta nova facere secundum technicam pristinam, non solum in artificiis discendis sed etiam in fide vera corroboranda. Paedagogia ecclesiastica in situ ex anno 1991 in omnibus elucet.
Crypta
recensereConclave cum camera, quod circa annum 1800 constructum est, cor communitatis haberi potest, locus refrigerii et pacis ubi silentium et tranquillitatem a quotidiano concitatu segregatam reperis. Ibi homines in prece toti sunt: dies ad matutinam horam ex muneribus implendis, ad vesperas autem ex operibus confectis pensatur. Homo quivis ad talia spiritalia exercitia ex animo invitatus est. Nonnumquam imagines artificiorum ipsorum in deservitionibus partes suas agunt, e.g. cum evangelica dicta cum corollis viendis unionem ineunt.
Oratorium quotidie decem horas apertum est. Bibliae sacrae leguntur in capella sive in ambitu propinquo.[2]
Alia
recenserePraeter religiosa offeruntur varia alia: excursiones, equitatio, sagittarum coniectus, gladiaturae, ars supervivendi in natura, ars figularis. Mense Aprili exeunte festum Florae mediaevale datur.[3] Pupi et pupae delineationem doceantur nisi in arena ludunt.
Anno 2015 puerorum exploratorum quindecim milia in finitimis sarta et tecta conservata sunt.[4][5]
Ad introitum autoraedae longae publicae statio est. Interdum obsonatum eatur in tabernam, ubi res cibariae biologicum in modum confectae venales prostant.[6]
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Communitatem Siloae spectant. |
Notae
recensere- ↑ membra anno 2021 praesentata
- ↑ de sacello in paginis ecclesiastici districtus Gothensis
- ↑ "Zurück ins Mittelalter in Neufrankenroda". - Apud: TA, 19.4.2023
- ↑ "Großer Campingplatz für Pfadfindertreffen in Neufrankenroda". - Apud: TA, 21.7.2011
- ↑ Royal Rangers Bundescamp 2014 - cum photographia sursum facta
- ↑ matteae oblatae