Collegium Iesu (Oxonia)

Wikidata-logo.svg Collegium Iesu (Oxonia)
Res apud Vicidata repertae:
Collegium Iesu (Oxonia): insigne
Collegium Oxoniense, aedes universitatis
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°45′12″N 1°15′25″W
Situs: Oxford

Rectio

Origo

Conditor: Elizabetha I
Inceptio: 27 Iunii 1571

Tabula aut despectus

Collegium Iesu (Oxonia): imago

Collegium Iesu Oxoniense (sive Collegium Ihesus) anno 1571 sub regina Elizabetha Prima (cuius vices exercet Pembrochiae Montisgomeriaci Comes) patrocinio ab Hugone Price, Breconia orto, Meneviensis Ecclesiae thesaurario fundatum est.

Collegium Iesu Oxoniense

Collegii aedificium e duobus plateis quadrangularibus (una forma regulari, altera lateribus paene convergentibus quorum unum capellam priincipalisque domum continet),quibus tertia altior et angusta saeculi undevicesimi fine adiuncta est. Collegium inter vias tres situm insulam non efficit. Secundum Edwardum Yardley turris inscriptiones duas exhibebat, scilicet

  • meridionali latere:- «Struxit Hugo Pricius tibi clara Palatia Iesu // Ut Doctor Legum pectora docta daret.
  • septentrionali latere:- «Breconiae natus, Patriae Monumenta reliquit, // reconiae Populo signa sequenda pio.

Protestantismi Cambrensis character ab inceptione huic collegio firmiter imprimebatur. Tribus saeculis integris graduandorum paene omnium e Cambriae comitatibus ortorum maior pars ecclesiae legibus stabilitae Anglicanae ordines sacros accipiebat. Principalis sociique nota hac duplici fruebantur.

Septimdecimo saeculo exeunte Principalis Leolinus Jenkins, clericus ac iurisperitus, in tribunalibus maritimis auctoritatem magnam possidebat. Noviomagi conventus architectus saepe reputatur.

BibliographiaRecensere

  • Edward Yardley, Menevia Sacra, p. 230.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Iesu Oxoniense spectant.