Collegium Butyri et Ovorum Sicaginiense

Collegium Butyri et Ovorum Sicaginiense (Anglice Chicago Butter and Egg Board), anno 1898 conditum, fuit progenies Fori Fructus Sicaginiensis. Anno 1919, denuo constitutum est nomine Fori Mercatorii Sicaginiensis. Radices Collegii Butyri et Ovorum Sicaginiensis ad saeculum undevicensimum extenduntur.

Collegium Butyri et Ovorum Sicaginiense primum duo genera pactorum commutavit: butyrum et ova. Per nonnulla autem decennia, in Forum Mercatorium Sicaginiense per gradus evolutum est, quod nunc pacta futurorum et optionum ad res plus quam quinquaginta spectantium commutat, a ventribus porcinis ad eurodollaria et indices bursarum.

Anno 2007, Forum Mercatorium Sicaginiense Collegium Commercii Sicaginiense emit, duas societates post plus quam saeculum coniungens.

Bibliographia

recensere
  • Ashmen, Roy. 1973. A Brief Institutional History of Price Determination for Wholesale Butter: Chicago Produce Exchange, 1874-1894 and Chicago Butter and Egg Board, 1894-1919. College Park Terrae Mariae. OCLC 1435565.