Codex Rohonczi
Codex Rohonczi, ita nuncupatus quippe qui sit Rohonczi in urbe Hungarica (nunc Rechnitz in Austria) inventus, est liber manu scriptus cuius adhuc nemo signa et sensum interpretari valuit, sicut etiam fit quoad alterum manuscriptum librum cuius nomen Codex Voynich.
De origine
recensereAnno 1838, liber manu scriptus 448 paginarum, cui nomen Codex Rohonczi inventus est in bibliotheca privata principis Gustavi Batthyány. Origo huius codicis omnino incognita est.
Secundum eius aspectum externum videtur esse saeculi sexti decimi, dummodo non sit adulteratio quaedam...
Nemo ex Academia Scientiarum Hungariae eum intelligere potuit.
Anno 1907 Budapestini servabatur inter scripta Hungarica rariora . . . .
Alphabetum quo conscribitur, cui sunt 150 characteres, distat ab omnibus scripturis notis.
Sunt qui putent alphabetum esse vetus scriptura Dacorum.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Versio digitalis codicis in pagina Academiae Scientiarum Hungaricae