Cocco Bill
Cocco Bill est persona ex libris nubeculatis auctoris Beniti Jacovitti Italici. Is natus est in paginis diarii Il Giorno dei Ragazzi anno 1957. Cocco Bill est etiam persona in televisione.
De persona ac amicis inimicisque
recensereCocco Bill est intellegens pastor americanus, qui suis sclopetis defendit leges, scriptas ac non scriptas. Is Trottalemme equum equitat et per absurda loca errat, vitam agens in singulari Extremo Occidente (vulgo: Far West) americano reviso ab Benito Jacovitti auctore magno cum ingenio. Cum bibat whisky solitam potionem, Cocco Bill chamomillae potum bibit ut sedet irarum aestum.
Osusanna Ailoviù (etiam vocata Osusanna Loviù aut O Susanna Pulastrell) est iuvenis magistra, quae crebro apparet in fabellis Cocco Bill personae. Ea admodum desiderat amorem eius, sed is suam libertatem servare cupit. Frequenter quoque apparet in fabellis Bunz Barabarunz persona : is est subdolus ac maleficus homo qui semper confligit cum Cocco Bill defensor legis. Saepe adsunt Bunz Barabarunz latroni Kuknass fratres : ii sunt septem gemini fratres qui vestiuntur secundum colores iridis.
De maximis fabellis
recensere- Cocco Bill (1957)
- Cocco Bill e gli Apaciones (1958)
- Il sergente Cocco Bill (1960)
- Cocco Bill contro Cocco Bill (1961)
- Lo Sceriffo Cocco Bill (1965)
- Cocco Bill fa 7 + (1968)
- Cocco Bill sulle rotaie (1969)
- Coccobilliput (1970)
- Cocco Bill sette per due (1970)
- Scioscioni Cocco Bill (1976)
- Cocco Bill fa coccodè (1986)
- Cocco Bill contro sè stesso (1986)
- Cocco Bill diquaedilà (1996)