Varkaus
(Redirectum de Cleptopolis)
Varkaus[1] seu Cleptopolis est oppidum Finnicum fere 22 300 incolarum in Finnia Orientali situm. Oppido vicina sunt oppidum Arx Nova, quod fere 36 600 hominum incolunt, atque municipia Heinavesi, Iorois, Leppavirta, Rantasalmi.
Etymologia
recensereVerbum Finnicum varkaus furtum significat. Prima mentio de loco nomine Varkaus est ab anno 1523; quod nomen verisimiliter situ oppidi ipsius explicari potest. Ad orientem enim a medio oppido inter aquas Leppävirta et Saimaa iacet isthmus, qua homines ex aliis aquis ad alias scapham transportando transire, itaque tempus conspicue parcere sive "furari" potuerunt. Iuxta isthmum vere situs est clivus nomine Varkausmäki, quo clivo oppidum probabiliter est nominatum. [2]
Pinacotheca
recensere-
Insigne oppidi
-
Medium oppidum hiemale
-
Prospectus in oppidum
-
Ecclesia oppidi anno 1953
Notae
recensere- ↑ Acta Soc. pro Fauna et Flora Fennica, ubi dicitur "(...) Varkaus in vicinitate canalis (...)".
- ↑ https://web.archive.org/web/20131013150754/http://yle.fi/radio1/kulttuuri/aristoteleen_kantapaa/viikon_sitaattivihje/pasi_heikura_varkauden_varalta_36508.html (Finnice)