Clausentum
Clausentum fuit portus et oppidum Romanum in meridionali parte provinciae Britanniae situm iuxta fluminis Itchen ostium. In Itinerario Antonini Clausentum est statio itineris a Regnis Londinium, ab urbe Regnorum milia passuum 20 distans et a Venta Belgarum m.p. 10.
Ruinae oppidi Romani, Clausenti ut videtur, haud longe ab urbe hodierna Hantonia exstant in loco nomine Bitterne, a fluviis cincta, ubi stat villa rustica Bitterne Manor. Inscriptiones, miliaria, dedicatio deae Ancastae, nummi nonnulli ibi reperti sunt.
Bibliographia
recensere- "Clausentum" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 308-309
- "Bitterne" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 27
Nexus externi
recensere- "Bitterne"; "Clausentum" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
- "Clausentum" apud roman-britain.org
- Roman Southampton ("Hantonia Romana") apud concilium urbanum