Claudius Espencaeus (Francogallice Claude Togniel, sieur d'Espence, natus anno 1511 Durocatalauni et mortuus Lutetiae die 5 Octobris 1571) fuit theologus et humanista Francogallicus, orator et poeta Latinus.

Wikidata Claudius Espencaeus
Res apud Vicidata repertae:
Claudius Espencaeus: imago
Claudius Espencaeus: imago
Nativitas: 1511; Durocatalaunum
Obitus: 5 Octobris 1571; Lutetia
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Ecclesia sanctorum Cosmae et Damiani Lutetiensis

In familia nobili natus et in diversis collegiis Universitatis Parisiensis educatus, hic doctor theologiae agnitus est anno 1542. Homiliis et orarionibus suis famosus fuit. Ab anno 1542 a secretis cardinalis Ioannis de Lotharingia; Concilii Tridentini particeps erat et multarum aliarum disputationum theologicarum. Disputatio eius contra Theodorum Bezam protestantem nota est. Multa scripsit opera Theologica Francogallice et Latine; carmina Latina componebat et preces catechesimque versibus exposuit nec non Heroidum sacrarum librum conscripsit.

In sepulchro Espencaei in ecclesia sanctorum Cosmae et Damiani Lutetiensis epitaphia sic dicit:

Nobilissimo, piissimo, omnique disciplinarum genere cumulatissimo Domino Claudio Espencaeo, theologorum hujus saeculi facile principi; paterno quidem ex genere, ex clarissimo Espencaeorum; materno, illustri Ursinorum familia orto; Divini Verbi praeconi celeberrimo, pauperum patri benignissimo; qui cum per 46 annos continuos in hac prima omnium Academia litteris humanioribus, philosophicis, et divinis operam cum omnium incredibili admiratione navasset, a rege christianissimo Francisco primo Melodunum, ab Henrico secundo Bononiam, a Francisco secundo Aureliam, a Carolo nono Pissiacum, religionis componendae ordinandaeque nomine, inter primos hujus augustissimi regni proceres partim legatus, partim orator, de re Christiana invictissime doctissimeque disceptasset, permultos in Sacrosanctam Scripturam edidisset; tandem gravissimo calculi morbo diu multumque vexatus, cum omnium principum, senatorum, nobilium plebeiorumque luctu ac desiderio obiit anno aetatis 60. die 5. octobris 1571.

Opera Latina

recensere
  • Concio synodalis de officio pastorum (oratio anni 1534 edita anno 1561) ;
  • De ablutione pedum ad Cenam Domini praeparatoria (oratio anni 1537);
  • Sermo de triplici Francorum Liliorum incremento, hoc est I. litterarum, II religionis, III armorum (oratio anni 1541);
  • Præfationes tres: I. De silentio & unitate Ecclesiae; II. De vi Verbi Dei in sacris mysteriis; III. Quod principem litterae deceant (Lutetiae, 1561) ;
  • Urbanarum meditationum in hoc sacro & civili bello elegiae duae (Lutetiae, 1563) ;
  • Commentarius in Epistolam Primam ad Timotheum cum digressionibus (Lutetiae, 1561) ;
  • Commentarius in Posteriorem Epistolam ad Timotheum cum digressionibus (Lutetiae, 1564) ;
  • Commentarius in Epistolam ad Titum cum digressionibus (Lutetiae, 1568);
  • De librorum suspectorum lectione tractatus
  • De clandestinis matrimoniis concilium (Lutetiae, 1561)
  • Sacrarum Heroidum liber (Lutetiae, 1564)
  • De continentia libri sex (Lutetiae, 1565)
  • De cælorum animatione (Lutetiae, 1571) (de libro Gaspari Contarini)
  • Collectarum ecclesiasticarum liber unus (Lutetiae, 1566) (preces versibus expositae)
  • Institutum christiani hominis (Lutetiae, 1570) (catechesis versibus composita)
  • De Eucharistia eiusque adoratione libri quinque (Lutetiae, 1573) ;
  • Libellus de privata et publica missa

Sacrarum Heroidum Espencaei index

recensere
  1. Libri Actorum Ioannis persona, ab apostolo resuscitata.
  2. Aethiopes, personae Passionis sancti Matthaei

Bibliographia

recensere
  • Édouard de Barthélemy, Études biographiques sur Claude d'Épense, David Blondel et Perrot d'Ablancourt, nés à Châlons-sur-Marne, Durocatalauni, 1853.
  • Henry Outram Evennett, « Claude d'Espence et son Discours du colloque de Poissy. Étude et texte  », Revue historique, t. 64, fasc. 1, 1930, p.40-78.
  • Alain Tallon (dir.), Un autre catholicisme au temps des réformes? Claude d'Espence et la théologie humaniste à Paris au xvie siècle (actes d'un colloque à la Sorbonne), Brepols, Turholti, 2010, [1].

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •