Cippi -orum, m.pl. sensu militari sunt trunci et rami iti aggesta et disposita ut munimentum sint contra hostium impetum:

"Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant. Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos appellabant." Caesaris De Bello Gallico: 7,73

Nexus interni

  Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.