Cingonius Varro
Cingonius Varro (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 68) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius forsitan Italia Transpadana erat[1]. Anno 61, cum Lucius Pedanius Secundus a servo suo caesus fuisset, in senatu censuit, "ut liberti quoque, qui sub eodem tecto fuissent, Italia deportarentur"[2], postquam iam servi lege vetera supplicio affecti sunt. Sed sententia Neronis imperatoris id prohibitum est. Anno 68 consul designatus Gaio Nymphidio Sabino praefecto praetorio, qui contra albam imperatorem purpuram sumebatur, orationem composuit[3]. Idcirco a Galba necatus est[4].