Christophorus de Schmid (natus die 15 Augusti 1768 Dinkelsbühl in Provincia Franconia Media, mortuus die 3 Septembris 1854 Augustae Vindelicorum) scriptor rerum iuventuti laetificandae aptarum atque sacerdos catholicus Germanicus fuit.

Christophorus de Schmid, presbyter et auctor (anno 1825, circiter

Studiis Dilingae perfectis anno 1791 sacerdos catholicus ordinatus est. Tunc scholarum inspectio et beneficiatus scholastici fructus Thannhausen (in Circulo Guntiae) eius erant. Anno 1816 autem parochus Stadion apud Ehingen, anno 1827 capitularis in cathedrali ecclesia Augustana et anno 1832 insuper scholarchus ecclesiasticus creatus est.

Multos libros adulescentibus atque infantibus pepigit, quorum conversiones in linguas Francogallicam et Anglicam quoque habemus. Inter opera imaginibus facilibus atque genere scribendi placido maxime allicientia mentionis digna sint haec: »Ostereier«, »Genoveva«, »Der Weihnachtsabend«, »Rosa von Tannenburg« et »Das Blumenkörbchen«. Memoriae autobiographicae eius »Erinnerungen« annis inter 1853 et 1857 Augustae Vindelicum editae sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum de Schmid spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!