Christophorus McCandless, vulgo Christopher Johnson McCandless (IPA: ˈkrɪstəfər ˈdʒɒnsən məˈkændlɨs), Alexander Supertramp cognominatus (natus die 12 Februarii 1968 in Virginia - mortuus mense Augusto 1992 in Alasca) fuit iuvenis bono genere natus qui, postquam anthropologiae et historiae doctoris insigne Atlantae consecutus est, duos annos per Americam vagatus est et in Alascae silvas 112 dies solum erravit ubi scilicet fame aut bacarum veneno perivit.

Causae quae Christophorum in iter suum adduxerunt fuerant opiniones contra societatem. Nam is suasus ab auctoribus Henrico David Thoreau et Leo Tolstoj (maxime a libro Bellum et pax) erat. Christophorus vivere in societate capitalistica non poterat, ergo a domo sua fugere deliberavit.

Res gestae Christophori a libro Into the Wild a Ioanne Krakauer anno 1996 scriptus et a pellicula eiusdem nominis a Ioanne Penn anno 2007 ducta enarratae sunt.

Nexus externus

recensere