Choummaly Sayasone
Choummaly Sayasone vel litteris Laotianis ຈູມມະລີ ໄຊຍະສອນ (natus in urbe Attapeu die 6 Martii 1936) est ab anno 2006 praeses Laotiae.
Choummaly Sayasone iuvenis, sodalis Pathet Lao, contra Francicos repugnavit. Alumnus est Academiae Politicae Vietnamiensis urbis Hanoi. Anno 1991 sodalis factus est consilii politici Laotiae. Minister munitionis fuit a mense Augusto 1991 usque in Martium 1993, praesidibus Kaysone Phomvihane et Nouhak Phoumsavanh. Rursus a die 24 Februarii 1998 usque in Martium 2001, praeside Khamtai Siphandon, minister munitionis et primus minister vicarius fuit. Ab eo anno sub eodem praeside praeses vicarius merens, post quinque annos secretarius factionis revolutionaris die 21 Martii 2006 et praeses patriae die 8 Iunii eiusdem anni electus est. Quod officium usque in diem 22 Ianuarii 2016 implevit, successore Bounnhang Vorachith.
Bibliographia
recensere- "Profile: President of Laos Choummaly Sayasone" in People's Daily Online (16 Iunii 2011)
- Bertrand Guay, "France: discrète visite du président du Laos, Choummaly Sayasone" apud RFI
- Soulatha Sayalath, Simon Creak, "Regime Renewal in Laos: The Tenth Congress of the Lao People's Revolutionary Party" in Southeast Asian Affairs (2017) pp. 182-200
- Martin Stuart-Fox, "Laos: Politics in a Single-party State in Southeast Asian Affairs (2007) pp. 161-180 JSTOR
Nexus externi
recensere- "Choummaly Sayasone" apud Munzinger (situs venalis)
- Martin Petty, "Laos PM, party boss set for political exit after congress vote" (22 Ianuarii 2016) apud Yahoo News
- "Innermost Thoughts of Choummaly Sayasone" apud Reporters Without Borders (textus ut videtur inimicalis)
Souphanouvong 1975 • Phoumi Vongvichit 1986 • Kaysone Phomvihane 1991 • Nouhak Phoumsavanh 1992 • Khamtai Siphandone 1998 • Choummaly Sayasone 2006 • Bounnhang Vorachith 2016 • Thongloun Sisoulith 2021 Capsae cognatae: Primi ministri Laotiae | |