Chlotarius III
Chlotarius III (natus 650 aut 651, mortuus 673), erat rex Francorum. Ipse fuit filius regis Chlodovechi II, qui Neustriam et Burgundiam partes regni administrabat. Mater Bathildis secum regina fuit post mortem patris anno 657; adhuc puer fuit regnum vicaria? rexit. Anno sequente, Ebroinus maior domus a nobilibus electus ei adfuit, sed ambo ita agebant ut incolae regni ad rebellionem venerunt, quam autem Ebroinus vi exstirpavit. Anno 664, Bathildis potestatem filio tradidit, sed re vera maior domus Ebroinus regnabat. Anni 661, Ebroinus in nomine regis Austrasiam, ubi Childebertus adoptivus regnabat, expugnavit et regnum Francorum Chlotario rege conciliavit. Sed iam anno sequente, Chlotarius coactus est, ut fratrem minorem Childericum II regem Austrasiae faceret. Anno 669 Chlotarius III adultus declaratus, tamen nihil de regno administrando decrevit. Anno 673, mortuus est. Rex Neustriae et Burgundiae filius illegitimus Chlodovechus III ei successit.
Obitus: 673; unknown value
Patria: Regnum Francorum
Familia
Memoria
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |