Chicagoer Arbeiter-Zeitung (Diarium Operariorum Sicagense) fuit diarium cuius folia theodiscophonae manui in ergastulis Sicagi operam danti divulgabantur. Quorum tituli secundarii Unabhängiges Organ für die Interessen des Volkes ('Instrumentum ad populum iuvandum') et Organ der internationalen Vereinigung des arbeitenden Volkes ('Instrumentum internationalis operariorum unionis') dubium de politico momento non siverunt.

ditio 4 Martii 1886.

Historia

recensere

Editio princeps anno 1877 Sicagi facta est; usque annum 1931 tria exemplaria omni septimana vendita sunt, circa sex milia. Ex mense Maio 1879 diebus dominicis addidamenta Die Fackel adiuncta erant necnon specimina textuum Der Vorbote.

Et Tumultus Haymarket vere anni 1886 facti et sempiternae adhortationes[1] moderatoris Augusti Spies foliis partes vocis publicae pro collegiis opificum dabant. Spies diurnarius mensibus inter Septembrem 1884 et Maium 1886 (quando in carcerem missus est) foliis novam vitam inspirabat et novos lectores gratos habuit. Nunc domus quaestuariae praeconium mercatorium ibi poni iusserunt, quod novam pecuniam attulit. Paulus Grottkau, antecessor eius et conturbator, foro merserat.

Mense Novembri 1887 Spies, Georgius Engel, Adalbertus Parsons, et Adolphus Fischer condamnati et in patibulo letati sunt.

Historicus Maximilianus Nettlau dixit Rudolphum Steiner ipsum interdum res istas edidisse.[2] Etiam anarchismi fautor Hippolytus Havel Bohemicus saeculo XX ineunte in foliis conficiendis summopere auxiliabat.

Bibliographia

recensere
  • Jon Bekken: The First Anarchist Daily Newspaper: The Chicagoer Arbeiter-Zeitung. In: Anarchist Studies, tomus 3, 1/2003
  • Josef Peukert: Erinnerungen eines Proletariers aus der revolutionären Arbeiterbewegung. pp. 271, 302, 303, 309. Verlag des Sozialistischen Bundes, Berolini 1913. Nova editio Francofurti 2002, ISBN 3-936049-11-i
  • Max Nettlau (ed.): Geschichte der Anarchie. Post 1927 iterum edidit Heiner Becker. Bibliothek Thélème, Münster 1993
  • Rudolf Rocker: Johann Most. Das Leben eines Rebellen, Berolini 1924, p.152, 163, 306–307, 310, 314, 336, 379. Nova editio Berolini 1994, ISBN 3-922226-22-1

Nexus externi

recensere
  1. oratio Augusti Spies die 4 Maii 1886 habita.
  2. Nettlau (1993), tomus V, p. 221.