Cheyenna
Cheyenna[1] (Anglice Cheyenne) est caput et frequentissima urbs Vyominae, civitatis Civitatum Foederatarum, et sedes Laramie Comitatus.[2] Quae est urbs principalis areae statisticae metropolitanae Cheyennae, quae omnem Laramie Comitatum amplectitur. Numerus incolarum in Censu Civitatum Foederatarum anni 2010 fuit 59 466.[3] Cheyenna ad fines septentrionales Andronis Urbani Front Range? iacet, regionis amplae rapideque crescentis, quae Cheyenna ad Pueblo Colorati extenditur, cui sunt 4 333 742 secundum censum anni 2010.[4] Cheyenna ad rivos Corvorum Siccoque sita est. Numerus incolarum Laramie Comitatus anno 2010 fuit 91 738, qua re comitatus est 354a e frequentissima area metropolitana in Civitatibus Foederatis.
Incolae notabiles
recensere- Neil Diamond, cantor, Cheyennae habitabat cum pater bello mundano secundo militaret.[5]
- Curtius Gowdy, sportscaster, sodalis American Sportscasters Association Hall of Fame.[6]
- Wild Bill Hickok, pugnator armatus et homo iuris dicendi.[7]
Notae
recensere- ↑ Traupman, Conversational Latin.
- ↑ "Find a County". National Association of Counties.
- ↑ "Profile of General Population and Housing Characteristics: 2010 Demographic Profile Data (DP-1): Cheyenne city, Wyoming". U.S. Census Bureau, American Factfinder.
- ↑ Front Range - America 2050. . America2050.org.
- ↑ "Neil Diamond". jewishvirtuallibrary.org.
- ↑ "Curt Gowdy". baseballhall.org/.
- ↑ "Wild Bill Hickok". Nebraska State Government Homepage.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cheyennam spectant. |
- Situs interretialis Cheyennae proprius.
- '"Encyclopaedia Britannica. 1911. Cheyenne (Wyoming).