Chartae lusoriae
Chartae lusoriae,[1] chartulae lusoriae,[2] vel chartularum (lusoriarum) fasciculus,[3] plerumque sunt quinquaginta duae chartulae ex chartone vel plastica factae, quae ad ludendum, artificia magica, vaticinandum adhibentur.

In fasciculis chartarum hodiernis sunt quattuor familiae: corda (♥), rhombuli (♦), spicula (♠), trifolia (♣), et in quaque familia rex, regina, eques, decas (10), enneas (9), ogdas (8), heptas (7), senio (6), pentas (5), quaternio (4), trias (3), dyas (2), monas.[4] Rex valet numerum 13, regina 12, eques 11 et monas sive 1 sive 14.
Nonnulli chartarum fasciculi continent plerumque duos aut tres scurras.[5] Scurrae in quibusdam ludis adhibentur, et valent quascumque fasciculi chartas. Praeter cartas quinquaginta duos in ludorum serie, in fasciculo cartarum interdum etiam quae vulgo "Joker" nominantur, continentur; sunt enim cartae, quae in nonnullis ludis locum alterius cuiuslibet cartae tenere possunt. Solent duae vel tres, interdum etiam una sola, interdum rarius quam tres Jokeres esse. Uti Jokeres ludus specificus postulat. Saepe Jokeres ex ludo eliduntur antequam ludus incipiat.
-
Fasciculus.<--
-
Chartae Hispanicae.
Est etiam Lakana in nonnullis fasciculis cartarum, carta alba facie notata. Hanc cartam uti substitutum aut adhiberi ad instar Jokeris extra ludum possunt.[6] In usitato cartarum fasciculo Russico, literae As et imagines notari solent hoc modo: «Т» = Туз (As), «К» = Король (Rex), «Д» = Дама (Regina), et «В» = Валет (Valet).
Aliquando tentatum est quintam terram (ut exempli gratia "kotkat") addere, sed haec notio nondum obtinuit.
Sunt chartae lusoriae alius et antecedens, exemplo Magia: aut, Congressus.
Chartiludia recensere
Notae recensere
- ↑ Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: 2002), sub voce korttipakka.
- ↑ John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Dell, 2007), 620, s.v. playing cards.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009), sub voce kortlek.
- ↑ Ludus chartarum seu foliorum dialogus.
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009), sub voce joker.
- ↑ Res (娛樂城代理 ),
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009), sub voce patiens.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad chartas lusorias spectant. |