Cena Banchoni a Macbetho oblata in chronicis regni Scotiae describitur. Haec ab Hectore Boethio de rege Macbetho (qui ab anno fere 1040 usque ad 1057 regnavit) narrantur:

"Macbeth spectrum Banquo videt", pictura e serie a Theodoro Chassériau confectae.
"Macbeth actus II scaena 4", pictura linearis a Mauricio Retzsch exarata (Gallery to Shakespeare's dramatic works, Novi Eboraci, 1853).
Agitabant eum furiae (quod fit in tyrannis et per scelus respublicas occupantibus), nec id eum non metuere perpetuo sinebant quiod ipse alteri fecisset. Accedabat earundum quae ipsum regnum praedixerant vaticinio, Banquhonis posteris promissum esse regnum. Itaque nihil quale ipse suspicabatur cogitantem Banquhonem ad coenam cum filio, id est ad caedam, invitat. Nec tamen aedem hospitalem sanguine eius maculare voluit, sed ut etiam a se crimen avertere valeret, si obiectum aliquando foret, ad facinus promptos extra regiam aliquot expectare iubet, quoad Banquho exiret: tum quasi per tumultum eum invaderent cum filio Fleancho obtrucarentque. Sed nocturnae caliginis beneficio filius singulari Dei auxilio percussorum evasit manus, fatis ad meliorem fortunam eum servantibus. Verum ubi ex aulicorum quorundam amicorum monitione insidias in caput quoque suum intellexit minus quam in patris intentatas, in exilium in Gualiam abiit.[1]

Talia refert Georgius Buchananus:

Primum suae immanitatis impetum in Banchonem regiae caedis socium coniecti. De hoc vulgabatur sors per maleficos edita, fore ut eius posteritas aliquando regno potiretur. Igitur veritus ne homo potens et industrius, et regio iam sanguine imbutus exemplum ab ipso propositum imitaretur, eum cum filio ad coenam familiariter vocatum curat redeuntem per insidias interimendum, veluti per tumultum repente ortum. Fleanchus filius per tenebras ignotus evasit insidias. Ab amicis autem admonitus patrem a rege dolo caesum suam quoque vitam peti, occultus in Valliam profugit.[2]

Talia Raphael Holinshed:

He willed therefore the same Banquho with his sonne named Fleance, to come to a supper that he had prepared for them, which was in déed, as he had devised, present death at the hands of certeine murderers, whom he hired to execute that déed, appointing them to meete with the same Banquho and his sonne without the palace, as they returned to their lodgings, and there to slea them ("Iussit igitur Banquhonem cum filio suo Fleancho ad cenam nocturnam convenire quam eis paraverat. Mortem certam ita obierint manibus quorumdam sicariorum, quibus mercede pactum est extra domum regiam in patrem filiumque, dum ad hospitium redierunt, incurrere ibique trucidare").[3]

Haec res Gulielmus Shakesperius in ludo scaenico suo Macbeth inseruit, anno 1613 docto, anno 1623 divulgato (act. 3 sc. 4): Macbethus Banquonem instanter ad cenam nocturnam invitans fingitur, verbis Fail not our feast ("Ne ab epulo nostro absis!") Secundae mensae ad convivas paratae monstrantur (a banket prepared). Shakesperius ipse in hanc historiam spectrum Banchonis nuper mortui in ipsa cena irrupisse locumque usurpavisse ubi Macbethus sedere voluit. Qui visu huius spectri ictus a muliere ad officia hospitis revocatur: To feed were best at home: from thence, the sauce to meat is ceremony ("Domi pabulari licet: cui alibi cenat, condimentum cibis est urbanitas").

Idem episodium haud mutatum in recensione fabulae a Gulielmo Davenant anno 1674 docta ostenditur. Talis cena et in opera lyrica Iosephi Verdi Macbeth, Florentiae anno 1847 docta, reperitur; ibi domina Macbeth scolium vel brindisi cantitat (incipit "Si colmi il calice di vino eletto").

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.