Catharina Hochul
Catharina Hochul, praenomine vulgari Kathleen, cognomine nativo Courtney (Buffalo in urbe nata die 27 Augusti 1958) est politica civitatis Novi Eboraci.
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kathleen Courtney
Familia
Filia pauperum, e stirpe Hibernica Catholica orta, in urbe nativa educata est. Universitatem Syracusanam frequentavit, ubi rebus politicis studebat motusque studentium nonnumquam sublevavit. Doctoratu iuris apud Universitatem Catholicam Americae laureata est. Membrum quattuorviratus urbis Hamburg(en) prope Buffalo, anno 1994 electa, usque in 2007 functa est. Legata est Camerae repraesentantium Civitatum Foederatarum pro districtu vigesimo sexto Neo-Eboracensi (urbes Buffalo et Aquarum Cadentium Niagarensium necnon alias comprehendente) ab anno 2011 usque in 2013.
Candidatam astantem (running mate) iuxta Andream Cuomo, qui officium gubernatoris Novi Eboraci bono successu petebat, anno 2014 contenderat: ergo gubernatrix locumtenens die 1 Ianuarii 2015 facta est. Cuomo die 23 Augusti 2021, pluribus aggressuris sexualibus inculpatus, officium recusavit. Die insequenti Catharina Hochul gubernatrix rite inducta est: quod officium in comitiis anno 2022 habitis retinuit.
Bibliographia
recensere- Bill Mahoney, "Hamburg's 'Energizer Bunny': Hochul's time in town government" (22 Augusti 2021) apud Politico
- Steve Orr, "Upstate, schmupstate: Who was the last governor from upstate New York?" in Rochester Democrat and Chronicle (12 Decembris 2017)
- Teri Weaver, "NY Lt. Gov. Kathy Hochul’s political roots in Syracuse: protests, Ernie Davis and a fight over the dome" (23 Martii 2021) apud Syracuse.com
Nexus externi
recensereLexica biographica: • • Congressus Civitatum Foederatarum |