Catharina Cornara (regina Cypri)
Catharina Cornara (Italiane Caterina Cornaro, nata Venetiae die 25 Novembris 1454; Aceli mortua die 10 Iulii 1510) fuit ab anno 1474 usque ad annum 1489 Cypri postrema regina; quae anno 1489 Respublicae Venetae regnum suum vendidit.[1]
Obitus: 10 Iulii 1510; Venetiae
Patria: Res publica Veneta
Familia
Coniunx: James II of Cyprus
Proles: James III of Cyprus
Familia: House of Cornaro
Memoria
Insignia heraldica
Anno 1468 Catharina, quae Patavii in monasterio educata erat, a gubernatoribus Venetianis e causis publicis, in primis mercatoriis, in matrimonium Iacobi II, Cypri regis, collocata est. Qua in re Philippus Mistahel legatus sponsi vice interfuit. Catharina ipsa maritum quattuor annos post tanden cognovit, cum in Cyprum veniret. Sed Iacobus post octo menses repente obiit atque etiam filius eorum paulo post ortum mortuus est.
Ludum ad audiendum, qui Caterina Cornaro inscriptus est, Marie Luise Kaschnitz lingua Theodisca fecit. In eo ludo senatorem quendam rei publicae Venetae audimus dicere Titiano tabulam pingendam esse, in qua figura Catharinae exprimatur (Später werden wir [...] sie von Meister Tizian malen lassen[2]). Quae verba ad illam tabulam a Titiano re vera anno 1542 pictam pertinent, quae Florentiae in Porticu Officiorum (Galleria degli Uffizi) monstratur.
-
Inscriptio sepulcralis, in qua Caterina regina 'Cypri, Hierosolymorum ac Armeniae' dicitur.
-
Monumentum sepulcrale in ecclesia San Salvador (in lingua veneta, latina autem Sancti Salvatoris) Venetiae. In media tabula inferiore Catharina ficta est Augostino Barbarigo duci (italiane doge) coronam regni Cypri porrigens.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Catharina Cornara spectant. |
Notae
recensere- ↑ Cypri) "(rex Cypri), Encyclopedia Britannica.
- ↑ Scena II.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |