Castellum Gehren (Theodisce: Schloß Gehren) patuit media in Gerena in Circulo Ilm Germaniae, cuius ruina solummodo nunc aspicitur.

Ruina pro ecclesia paroeciali
Introitus principalis septentrionalis
Tegulae castellanae dispersae

Historia

recensere

Historia incohata est saeculo XI sive XII. Fortasse equites Berlstedtenses iusserat turrim excubatoriam construi ad pedites praetereuntes observandos. Circumcirca paulatim oppidum ortum est. Aedificia quae prope turrim erant iussu Schwartzburgensium amplificata erant ita ut castello venatorio servirent. Ibi mensibus aestivis nobilibus habitare licuit placuitque. Primo bello pancosmico finito status Thuringiensis omnia possidebat et castello habitatum et educatum utebantur.

Incendium furiosum

recensere

Die 11.9.1933 complexus omnis destructus est usque fundamentorum ossa. Constat protectionem technicam haud valuisse et homines ignibus abusos esse. Reconstructio fieri non potuit crumina publica aegrotante. Neque ullus studebat aedibus sibi ad inceptum bonum uti. Annis 1940 ineuntibus muros restantes abdendos esse politici censebant. Post reunificationem Germaniae restauratio coepta est, ut hodie ruina ante viridarium bellum bene adiri possit.

Putei in ruinis manibus conficiebantur et servari potuerunt baseis una cum rebus ferro fuso necnon cum paucis elementis structoriis. Labores continuandos esse nonnulli opiniabantur ut castellum pristinum mutaretur in centrum cuturale maximum. Hortus cum ruinis locus utique bonus esset ad res culturales faciendas et spectacula danda: e.g. vere fiunt nundinae, celebrqntur festa in viridario castellano, offeruntur expositiones artificiorum atque fora natalicia.

Externi nexus

recensere