Carolus de Hasenauer (Carl Freiherr von Hasenauer, natus die 20 Iulii 1833 Vindobonae; mortuus die 4 Ianuarii 1894 ibidem) fuit illustris architectus Austriacus Historismi Vindobonae, qui inter alia multa aedificia secundum sic dictam Wiener Ringstraße ("via circularis Vindobonensis") creavit. Anno 1873 liber baro factus est.

Carolus liber baro de Hasenauer, 1880

Hasenauer fuit principalis expositionis mundanae architectus, quae anno 1873 Vindobonae locum habuit. Una cum Gottfried Semper Museum Historiae Artis et Museum Historiae Naturalis (1871-1891), Burgtheater (theatrum aulicum, 1874-1888, delineatio a Semper facta, frons a Hasenauer), Semperdepot et Novum Palatium (1881-1894, perfectum 1913) construxit.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum de Hasenauer spectant.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!