Carolus Adolphus vulgo Karl Adolf Schmid (natus die 19 Ianuarii 1804 Ehingen, mortuus die 23 Maii 1887 Stutgardiae) paedagogus atque philologus Germanicus fuit.

Studiis Tubingae finitis anno 1838 Instituti paedagogici rector Eslingae creatus est atque anno 1852 gymnasio Ulmae praefuit. Anno 1859 superiors eum Stutgardiam miserunt ubi anno 1877 praelati titulo coronatus otium cum dignitate inivit.

Meritum magnum in corpore paedagogico edendo erat cui titulus »Enzyklopädie des gesamten Erziehungs- und Unterrichtswesens« (cum Palmer et Wildermuth, Gotae 1858–75, tomis in undecim): cuius compendium »Pädagogisches Handbuch« (editio altera 1883-84) quoque aperire iussit. Orationum praelectionum commentariorum collectio nuncupatur »Aus Schule und Zeit« (Gotae 1875). Educatus historiae »Geschichte der Erziehung« autem Schmid vivo volumen primum tantummodo in lucem prolatum est (i.e. »Die vorchristliche Erziehung«; quod domini S. et G. Baur tractabant; Stutgardiae 1884). Historiam istam pretiosam autem terminavit i.a. eius filius Georgius Schmid, consiliarius atque professor Petropolitanus annis inter 1889 et 1902.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!