Carmen saeculare
(Redirectum de Carmen Saeculare)
"Carmen saeculare" est carmen a Q. Horatio Flacco compositum quod die ultimo Ludorum Saecularium, i.e. 3 Iunii 17 a.C.n., pronuntiatum est iuxta Palatium et ad Capitolium. Hunc hymnum iussu Augusti compositum viginti septem virgines atque totidem pueri per occasionem finis unius saeculi atque sequentis initii recitaverunt. Carmen est precatio ad Phoebum (Apollinem) et Dianam quod Augustus ipse ei numini favebat nuperque templum ei dicatum exstrui curavit.
De carmine bis eo die cantato sic refert inscriptio CIL VI 32323: "... SACRIFICIOQVE PERFECTO·PVERI XXVII QVIBVS DENVNTIATVM ERAT PATRIMI ET MATRIMI ET PVELLAE TOTIDEM CARMEN CECINERVNT·EODEMQVE MODO IN CAPITOLIO·CARMEN COMPOSVIT Q HORATIVS FLACCVS ..."
Fontes
recensereBibliographia
recensere- Michael C. J. Putnam, Horace's Carmen saeculare: ritual magic and the poet's art. New Haven: Yale University Press, 2000 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi
recensere- textus apud The Latin Library
- Textus apud Vicifontem
- Versio Anglica ab A. S. Kline facta
- Carmina Horatiana Carmen Saeculare a Thoma Nudipede Latine recitatum.