Carlotta (imperatrix Mexici)
Maria Carlotta Amalia Augustina Victoria Clementina Leopoldina, principissa Saxoniae-Coburgi-Gothae, Mexicanorum Imperatrix, fuit uxor Maximiliani Imperatoris. Nata est in Castello Laekense prope Bruxellas anno 1840. Obiit Belgiae anno 1927.
Filia unica Leopoldi I regis Belgarum et principissae Ludovicae de Aureliano (filiae regis Ludovici Philippi), in matrimonium ducta est a Maximiliano Habsburgi anno 1857, et facta est ducissa Langobardiae Venetiaeque.
Anno 1863, Maximilianus Mexici coronam admissit, quam ei factio conservatorum Mexicanorum obtulerunt. Regnum eorum, quod Secundum Imperium Mexicanum (1864–1867) dicitur, brevissimum fuit propter pugnas inter Liberales et Conservatores Mexicanos. Cum Imperium periclitaretur in praesidis rei publicae Benedicti Juarez cum liberalibus ingressu , Carlotta Europam peragravit, auxilium quaesitura et cum nemo potentissimorum regum deprecationes eius audiret, mentem et rationem omnino amisit. Maximilianus mortuus est paucis post mensibus. Vidua et demens, senuit conclusa in diversibus castellis (primum Miramaris, prope Tergestem et Belgia deinde). Obiit anno 1927, adhuc se putans Imperatricem.