Capitolinus (consul 274)
Capitolinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculo 3 fuit.
Cursus honorum
recensereQuamquam Capitolinus anno 274 cum Aureliano imperatore eo anno, quo hic de imperio Galliarum atque Zenobia regina triumphavit, consulatum gessit et idcirco illum amicum Aureliani fuisse constat, tamen nihil aliud de vita eius novimus[1].
Notae
recensere- ↑ Alaric Watson, Aurelian and the third Century, Londinii 1999, p. 165
Antecessores: Marcus Claudius Tacitus et Iulius Placidianus |
Consul 274 cum Imp. Caesare Lucio Domitio Aureliano Augusto II |
Successores: Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus III et Marcellinus |