Capitale circulans
Capitale circulans - quod est "sors, quae quotidie adhibetur (capital circulant)"[1] - exanimaverunt? oeconomi classici Adamus Smith et David Ricardo et Carolus Marx.[2] Notio spectat ad materias quae in toto in processu fabricandi in res fabricandas ut ita dicam elabuntur instar farinae quae in panem coctum elapa est; nam materiae tales in ipso processu fabricationis consumuntur. Opponitur capitali fixo. Nostra aetate inter capitale circulans et fixum periodo rationaria distinguitur. Res ad fabricationem pertinentes, quae diutius quam unum periodum rationariam in processu fabricandi sunt, fixum capitale esse definiuntur, cum quae brevius circulans.
Ad capitale circulans pertinent materiae naturales, bona impolita, penora, pecunia, servitia auxiliaria.
Nota
recensere- ↑ Dissertatio Davidis Abraham Portielje p. 35
- ↑ Das Kapital, Volumen I
Nexus interni
Liber
recensere- Dissertatio oeconomico-politica inauguralis de quaestione: An fieri possit, ut tot res novae conficiantur ut vendi ampolius non possint. Amstelaedami, ex officina D. Groebe. MDCCCXXXIV (1834), in interrete: Dissertatio oeconomica-politica inauguralis de quaestione: An fieri possit: ut tot res novae conficiantur ut vendi amplius non possint. (google-books)