Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Officina Ovalis desuper ostensa. (Consessus a Georgio W. Bush anno 2001 invitatus.)

Cancellaria Oblonga[1] est officina Praesidis Civitatum Foederatarum Americae. In orientali Domi Albae ala locatur, et formam ellipticam habet. Tres fenestrae conversae ad meridiem a tergo scrinii praesidis adsunt. Focus in parte septentrionali locatur.

Cancellaria Oblonga quattuor ostia habet: ostium orientale ad Hortum Rosae ducit; ostium occidentale ad studium minorem et cenationem ducit; ostium septentrio-occidentale ad alam occidentalem ducit; et ostium septentrio-orientale ad officinam scribae praesidis.

Cancellaria Oblonga officium praesidis effingit per imaginem memorabilis. Praesides Cancellaria Oblonga utuntur ad orationes ad populum per televisionem dandas et leges signandas. Hinc Ioannes Kennedy populum de missilis in Cuba monuit, et Ronaldus Reagan populum post displosione Challenger adlocutus est. Hinc Ricardus Nixon rucheta Apollinis 11 astronautas congratulatus est, et Georgius W. Bush cumastronautis in spatio locutus est.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!