CIL IV 1679 fuit inscriptio a copa Edone (rectius fortasse "Hedone") ad murum domi VII.2.45 Pompeianae exarata iuxta cauponam suam quae in insula VII.2.44 stetit. Post gladiatoris Castrensis laudes haec de vini pretio leguntur:

EDONE DICIT / ASSIBVS HIC / BIBITUR DIPUNDIUM / SI DEDERIS MELIORA / BIBES / QVATTS / SI DEDERIS VINA / FALERNA BIB

i.e. vinum vilius asse, melius dupondio, Falernum assibus quattuor venundatur.

Bibliographia

recensere
  • Sarah Levin-Richardson, "Calos graffiti and infames at Pompeii" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 195 (2015) pp. 274–282, praecipue p. 277
  • Elizabeth Woeckner, "Women's Graffiti from Pompeii" in Laurie J. Churchill, Phyllis R. Brown, Jane E. Jeffrey, Women Writing Latin. Vol. 1 (Londinii: Routledge, 2002) praecipue pp. 72-75 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.