Adel est suburbium opulens Leodensis, in partibus septentrionalibus Ledesiae iacens inter alia suburbia nominibus Cookridge, Holt Park, Weetwood et Alwoodley.

Ecclesia vici Adel

Hic olim Romani vel vicum vel castellum construxerunt (cuius nomen nescitur) iuxta viam ab Eboraco Olenaci et Bremetenaci tendentem.[1] Ab antiquariis saeculi XIX nomen Latinum "Burgodunum" huic oppido datum est,[2] sed sine ratione.[3]

NotaeRecensere

  1. "Adel" in Tabulae Imperii Romani folium Britannia Septentrionalis
  2. Vide e.g. Google Books
  3. "Doubtful names, ghost-names and inventions: Burgodunum" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 513. Liber de Wintonia (fol. 309v) vicum Burden Head, non longe ab Adel distantem, nominibus "Burgedurun, Burghedurum" designat.