Aquarum artificium (Theodisce: Brunnenkunst) aedificium quoddam speciale vocatur, ad occidentem Ecclesiae B.M.S.V. Arnstadii in Germania situm.

Domus Brunnenkunst, Arnstadii

Historia

recensere

Haec circumvallationum pars cognita est etiam sub nomine euphemistico Sprachhaus, quo latrinae monialium designabatur. In libro aedilicio anni 1412 nomen Latinum apparet, i.d. "necessarium claustralium" quod male dicaces Arnstadienses Theodisce "conclavi virginum / Gemach der Jungkfrauen" (1430) sive "secretum apud BMSV / Heymlichkeit bey beate virginen" (1442) interpretabantur.

Anno 1540 primo de rota aquaria apud aquarum domum mentio fit; quattuor annos post aedibus pristinis demolitis novum aedificium ibidem ortum est. De eius statu saeculo XVI testimonia proh dolor desunt, ut transitus ad aquarum domum claritate vacet. Anno 1559 urbs omnia emit, postquam privatus res profanatas acquisiverit. Domus incipit inservire aquae provisioni pro partibus urbis superioribus.

Tabulatum additur anno 1876, insuper reconstructio secundum genus historismi fit. Anno 1900 modernum centrum provisorium acquaticum domum hanc supervacaneam reddit. Paucos annos usurpatur tamquam officium rerum mensoriarum, antequam cremopolium instituatur (usque annum 1964). Restaurata domus habitacula praebet ab anno 1980.

Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (eld.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), eldonejo Kirchschlager, 1-a eldono, Arnstadt 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p. 219-220