Brigitta Giraud (nata Sidi bel Abbès in Algeria die 1 Novembris 1960) est scriptrix Francica.

Wikidata Brigitta Giraud
Res apud Vicidata repertae:
Brigitta Giraud: imago
Brigitta Giraud: imago
Nativitas: 1960; Sidi Bel Abbès
Patria: Francia
Brigitta Giraud, 2012.

De vita recensere

Pueritiam peregit in Francia.[1] Postquam Lugduni pueritiam iuventutemque degit, linguis Anglicae et Theodiscae studebat. Inde bibliopola, interpres, et diurnaria fuit, etiam Lubecae.

In editionibus autem "Stock," ipsa seriem litterarum edidit cui nomen La Forêt. Ibi res in lucem proferri sinebant novi auctores Fabius Viscogliosi, Dominicus A, Sebastianus Berlendis, Simona Thomas, Carola Allamand, Catharina Serres, Leonillus Tran, et Dionysius Michelis. Lugduni insuper festivalia litterarum moderabatur quae La Fête du livre de Bron nuncupantur.[2] Eius mythistoria praetitulata Une année étrangère ad usum scholasticum in Germania electa est, quippe quae vitam curatricis infantium peregrinae in Germania degentis narret. Quae ipsa adulescens aetate septendecim annorum scilicet autobiographica multa tradit.

Fabula eius Milesia prima La chambre des parents (1997) nacta est praemium "Prix Littéraire des Étudiants". Biennio post palma "Prix Lettres frontière" opus Nico extulit. Anno 2022 mythistoria in autofictionibus praetitulata Vivre Vite (de marito anno 2001 accidenter mortuo) istud praemium Francogalllicum momenti maximi "Prix Goncourt" obtinuit.[3]

Nostris diebus Giraud haud procul a Lugduno habitat et laborat.

Opera selecta recensere

  • La chambre des parents. Mythistoria, 1997
  • L'Eternité, bien sûr. Textus, 1999
  • Nico. Mythistoria, 1999
  • À présent. Mythistoria, 2001
  • Marée noire. Mythistoria, 2004
  • Des ortolans et puis rien. Poemata, 2005
  • J'apprends. Mythistoria, 2005
  • L'amour est très surestimé. Anthologia, 2007
  • Une année étrangère. Mythistoria, 2013
  • Nous serons de héros. Mythistoria, 2015
  • Vivre vite, apud Flammarion, 2022

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Brigittam Giraud spectant.

Notae recensere