Borkum
Borkum est oppidum Saxoniae Inferioris, insula Maris Germanici et maxima ad Insulas Frisicas Orientales pertinens et pars Circuli Lerensis est.
Locus: 53°35′17″N 6°40′11″E
Numerus incolarum: 5 012
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Ostland, Reede
Tabula aut despectus
Commeatus
recensereAeroportus parvus in insula Juist est. Ferroviaria parva ab anno 1885 homines et merces transportat, autocineta - ut in insula Norderney - licita sunt.
Historia
recensereBorkum anno 1227 primo in actis desciptum est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 insula ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Borkum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 Periegesis coepit, cum hospites insulam ad se lavandum et aere maris fruendum visitabant. Ab anno 1885 Borkum ad circulum Lerensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Nunc hic multi hospites amoenitate Maris Germanici fruuntur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Borkum spectant. |