Blood Omen 2
Blood Omen 2 (Latine fere Omen sanguinis 2) est ludus computatralis, anno 2002 a societate Eidos Interactive editus, qui de vampyris agit et ad ludorum seriem Legacy of Kain (Latine Hereditas Kainis) pertinet. Series adhuc ludos quinque comprehendit.
De prolusione
recenserePertractat series Legacy of Kain complura de vampyris hominibusque quae in commenticio orbe terrarum Nosgoth vocatum agunt. Primo ludo quidem lusori personam nobilis Kainis suscipere licebat, ut eum duceret contra maleficum Morthanium, qui in vampyrum Kainem mutaverat. Tamen ultione confecta Kain imperium concupire incepit, cum comperisset se propter novam vampyri naturam tales accepisse potestates, ut cunctis in hominibus dominari possit. Itaque novem mysticas columnas petivit, quae maximi momenti illo in orbe erant. Denique postquam columnam aequitatis, gravissimam omnium, deleverat, Kain imperium maximum quaesivit.
Blood Omen 2 incipiente, exercitu vampyrorum conscripto, Kain Meridian caput Nosgoth petivit, et cum Sarafan militibus urbem defendentibus aspere contendit. Hoc in proelio autem dominus Sarafan Kainem vicit et paene occidit, exercitu vampyrorum devicto. Kain autem superfuit et post longum somnum in Meridian experrectus est. Hinc lusor Kainis partem suscipit.
De ludi fabula
recensereExperrectus in Meridian quadringentesimo anno post cladem, Kain ab Umah vampyra commonetur de aucto imperio inimicorum necnon de debili propugnatione vampyrorum, qui in congregationes Cabal appellatas convenerunt. Kain cladem ulciscendi causa operam dat ad Cabal sustinendos et ad castrum regis Sarafan appropinquat. Autem, Umah consulente, Kain cunctatur ut veteres facultates suas a longo somno deminutas renovare possit. Quare iter per Meridian ei facere oportet, ad sanguinem sugendum hostesque necandos. Variis ludi gradibus invenit Kain vampyros traditores qui ab eo ad regem Sarafan defecerunt et nunc Kainem interficiere iubentur. Traditoribus devictis donisque obscuris receptis, Kain paratus est ad ultimam ultionem erga regem Sarafan.
Index ludi capitulorum
recensere- Suburbia
- Tugurium furtivi commeatus
- Arx
- Cathedralis
- Castrum Sarafan
- Industrialis vicus
- Vorago
- Aeternus carcer
- Machinae
- Portus
- Urbs Hylden
De gentibus
recenserePraeter homines, qui magna et plerumque innocua sunt pars populi in orbe Nosgoth, gentes imaginariae nonnullae inveniuntur. Quarum hae partes graves in ludo agunt:
- Vampyri originem ab antiqua nobilique gente semidivina, quae praeteritis temporibus Nosgoth regebat atque Columnas novem ad aequitatem terrarum pacemque universalem servandas aedificavit. Adflicti autem damnatione vampyri alis perditis ad vivendum sanguinem petere inceperunt, qua de causa ab hominibus adhuc timentur ac repelluntur. Vampyris inhumanae artes sunt, in quibus permagna vis celeritasque, sitis sanguinis victimarum, postremo virtutes "dona obscura" appellatae. Sun in Meridian tempore Kainis nonnulli vampyri, in quibus Vorador princeps, Umah adiutrix et Ianos Aodron vetus; Faustus, Marcus, Sebastian et Magnus traditores sunt.
- Hylden sunt daemones ex alio orbe terrarum orti, qui antiquitus cum avis vampyrorum armis congressi sunt. Inveniuntur paene omnibus in ludis seriei Hereditatis Kainis, et in Blood Omen 2, Kaini opus est eos devicere.
- Sarafan olim sacerdotes fuerunt, deinde a vampyris devicti. Postea rex Sarafan, arcanus personatusque hostis vampyrorum, eos regeneravit et Meridian cepit. Eis praeceptum unum est, quod omnes vampyros interficiant, qua de re Sarafan Kainis hostes frequentissimi erunt ludo currente. Inter Sarafan nonnulla diversa genera inveniuntur: sunt enim ordinarii milites, bellatores fortiori lorica melioribus armis muniti, atque equites, qui vampyrum clam ambulantem percipere possunt etiamsi eum oculis non conspiciunt.
Quattuor traditores
recensere- Faustus: olim legionarius Kainis, nunc sicarius Sarafan. Non extreme formidulosus est et Kain eum facile in tugurio furtivi commeatus profligat. Quo interfecto Kain obtinet donum obscurum Saltum appellatum.
- Marcus: vampyrus traditor mentis facultatibus utens, cum quo Kain in cathedrale decertat. Marci donum obscurum Fascinum est, quod Kain post pugnam reperit.
- Sebastian: malignus gloriosusque sicarius, qui Kaini obviam iit industriali vico. Certamine aspero confecto, Kain eum occidit et Feritatem donum obscurum capit.
- Magnus: unus ex quattuor vampyris adhuc Kaini fidelis. Enim ille non sua sponte sed mentalis insaniae causa Kainem aggreditur in aeterno carcere. Pugna difficilis est, quia Magnus potentissimus Kainis legionariorum fuit. Kain eum devictum de non voluntario tradimento absolvit et mortem celerem donat. Magnus Kaini relinquit terribile donum obscurum Immolationem.
Index Obscurorum Donorum
recensere- Nebula: Kain nebula circumfusus invisibilis fieri potest hostium oculis. Praeterea Kain nebula circundatus cum retro hosti invisus adpropinquet, uno tantum impetu eum occidere unguibus ferrove potest.
- Furor: Kain impetum singulum et vehementem facit in hostem, qui terrae cadit.
- Saltum: si Kain invenit latum vacuumque spatium quod saliendo non transire potest, hoc dono utitur se inhumana vi ab altera ad alteram spondam iacens.
- Fascinus: Kain obtinet facultatem capiendi imperium alienae mentis hominesque tenere et gubernare secundum libidinem suam. Attamen haec facultas non utenda ad imperium hostium mentis capiendum, quod fieri non potest.
- Telekynesis: similis Fascino, tamen haec facultas ad rerum -non hominum- imperium capiendum prodest. Kain hoc dono utitur ad machinas quasdam movendas.
- Feritas: Furore potior, Feritas vehemens, multiplex impetum est quod hostem celerrime lacerat. Hostis deviare impetum aut se defendere nequit cum Kain hoc dono utatur.
- Immolatio: potentissimum donorum obscurorum. Kain magica utitur arte ad hostes foco immolandos. Hostis quisque ustus et interfectus est hoc impetu.
Nexus interni
Nexus externus
recensere- Legacy of Kain apud situm legacyofkain.it