Binsfurtium (Theodisce Binsförth, quod fere significat 'vadum iuncosum') est pars rei publicae Mursinae a 260 hominibus habitata. Medio in pago sunt Campus Tiliae atque pistrinum vetere. In margine pagi ager pediludii situs est at latifundium equitum.

Pons viam hamaxostichi ICE (Intercity-Express, Hamaxostichus Citatus Interurbanus) apud pagum trans vallem Fuldahae ducit. Vicus aspectabilis est Heina.

Prope pagum, inter fontes geminos situm, est coemeterium Iudaeum, qui 256 sepulcra cum lapidibus inscriptis continet. Est hoc coemeterium Iudaicum veterrimum Hassiae septentrionalis, quia ab anno 1694 usque ad annum 1937 mortui hic sepeliebantur.[1]