Big Al
Big Al fuit allosaurus fragilis. Hodie valde notus est quia invenimus ossa eius optime servata.[1] Anno 2020 Allosaurus jimmadseni nomen suum officiale accepit. Statim exemplaria Big Al et Big Al alter isti novae speciei sunt adscripta.
Vita
recenserePerspicientes ossa eius, possumus multa scire de vita eius. Ille numquam potuit fieri infeliciter adultus quia est vulneratus pluries: primum, cum appropinquaret allosauro feminino ut coirent, allosaurus femininus eum vehementer affecit et compluria ossa adhuc iuvenis Big Al sunt fracta; denique, cum venaretur, fame scilicet oppressus, rursus est vulneratus in ungue. Infectio dira unguis eius fuit letalis: defessus vulneribus fameque cecidit humi et mortuus est.
Praesentatio
recensere- Ossa eius Bozeman in Montana admirari possumus in collectione quadam quam Universitas Vyominae curat.
- Pellicula documentaria praetitulata The Ballad of Big Al nos certiores de istius speciei feris facit.
- Ludus interactivus Planet Dinosaur incitat ad rem melius cognoscendam.[2]
Nexus externi
recensere- Allosaurus - Vom Fossil zum Lebensbild (PDF; 201 kB) – Die Welt der Saurier 4 – FWU Institut für Film und Bild, 2002.
- „Literaturbericht Dinosauria 2002-2003: 636. Hanna, R. R. (2002).“ (PDF; 412 kB) – Hartmut Haubold: Zbl. Geol. Paläont. Teil II. 2003, fasciculus 5/6, (impressio specialis ante editionem), p. 467–524.
- The Case of "Big Al" the Allosaurus: A Study in Paleodetective Partnerships – Brent H. Breithaupt, Geological Museum, University of Wyoming, Laramie.
- statio BBC de pellicula
Notae
recensere- ↑ Hanna, R. R. 2002. „Multiple injury and infection in a sub-adult theropod dinosaur Allosaurus fragilis with comparisons to allosaur pathology in the Cleveland Lloyd Dinosaur Quarry collection“. Apud: Journal of Vertebrate Paleontology 22(1):76-90. commentatio ipsa
- ↑ in paginis BBC