Bewitched ("Fascinatus") series televisifica phantasia comoedia Americana est quae in principio octo annos in televisione ab XV Kal. Oct. 1964 de VIII Kal. Apr. 1972 exhibatur. Series televisifica de veneficia est, qui, promittens ut sicuti uxorem suburbanam ordinariam victuram esse, vulgarem mortalem nubit. Series televisifica, quae fine anni primi sicuti secunda inter series televisificas Americanas conclusit, popularis erat. Tres annos inter decem seriebus televisificis popularissimis Americanis mansit; et quarto anno et quinto anno series televisifica undecima popularissima erat. Series televisifica Fascinatus usque ad hoc diem propter mundum iterum ac saepius et in television et in taeniis visificis videri continuit.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Argumentum

recensere

Postquam mortalem, cui Darrinus nomen est (actus primo ab Richardo Eboraco tum ab Richardo Sargento), congressa est, veneficia pulchra, cui Samantha nomen est, (acta ab Elizabetta Montgomerie) ei nupsit. Quamquam Samantha obsequitur desideriis Darrini ut uxorem ordinariam suburbanam fiat, sua familia magica, improbans conubium mortalis veneficiaeque, saepe vitas coniugum impediunt. In principiis episodiae, Darrinus saepe ab carmine magico, cuius effectus vastationem talibus mortalibus qualibus curatori et clientibus, parentibus et vicinis faciunt, vexatur. Tamen fine episodiae, consiliis deviis quae coniuges disiungere cecidit superatis, Darrinus Samanthaque saepissime amplectuntur. Veneficiae, et viri magici, qui veneficii appellantur, diutissime vivunt. Quamquam Samantha femina iuvenilis videtur, multae episodiae suggerunt eam sescento anno aetatis esse. Ut societatem celent, veneficiae coram mortalibus praeter Darrinum miris quibusdam viribus non utuntur. Tamen, effectus carminum magicorum – et conata Samanthae ut origonem caelestem ab mortalibus celent – argumentum episodiarum plurimarum adiuvant. Plerumque veneficiae et veneficii gestibus corporalibus cum carminis magicis utuntur. Samantha saepe suum nasum vellicat ut carmen magicum faciat. In serie televisifica, conspectus praecipui musica comitantur ut talem conspectum vehementer monstrent.