Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull
Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull. Der Memoiren erster Teil (Latine 'Confessiones fraudatoris Felicis Krull') est mythistoria quam Thomas Mann scriptor Germanicus anno 1954 denique absolvit atque publicavit quamquam iam anno 1905 argumentum eius adumbrasse videtur et annis 1909-1911 partes scripsisse quas separatim et diversis annis publicavit. Annis 1950-1953 tandem opus intermissum peregit atque polivit. Ita propositum huius mythistoriae auctorem per quinquaginta annos comitatum est atque si subtitulo credimus tantum primam partem habemus quamquam ipse Thomas Mann iam senex fortasse ita melius esse arbitrabatur[1]. Narrator Felix Krull multorum facinorum sibi conscius vitam suam a pueritia usque ad adulescentiam narrat. Sic Thomas Mann parodiam educationis mythistoriarum (Bildungsromane) atque simul confessionum generis (Sanctus Augustinus, Rousseau, Confessiones pulchrae animae[2] Iohannis Wolfgangi Goethii, fortasse etiam eiusdem Dichtung und Wahrheit[3]) composuit. Nam eius protagonista per quandam dicendi ingenuitatem facinora minima sua culpa velut sponte accidisse fortuna adiuvante vult atque lectorum gratiam servare conatur quorum testimonium nonnumquam invocat.
De argumento
recensereCommentarios suos post carceris poenam se scribere fatetur Felix Krull sed cur aut quando in carcerem missus sit incertum est quoniam narratio hucusque non pergit. In paginis quas legere licet videmus eum cuppedias adhuc puerum in taberna furantem, ne scholam adiret matrem medicumque simulando morbo decipientem ac deinde eodem modo insania simulata dilectum militarem effugientem, lenocinium Francofurti parumper agentem antequam Lutetiam iret atque in itinere pretiosa ornamenta divitis mulieris subriperet et furtim venderet ad pecuniam sibi parandam. Mox identitatem cum nobili adulescente Marquis Ludovico de Venosta e Luxemburgo permutat qui prope delicias suas, Zaza nomine et histrionem, Lutetiae manere volebat, cuius vero parentes amoris flagitiosi sanandi causa eum circa orbem terrarum peregrinari iubebant. Ita parentium impensis Felix ipse sub nomine de Venosta iter ingreditur atque Olisiponem in Lusitaniam pervenit ubi hospitis sibi benevolentissimi, professoris Kuckuck qui Museum Historiae Naturalis condiderat atque scientia sua adulescentis animum studio inflammaverat, filiam virginem formositate et loquacitate fretus seducere temptavit atque cum uxore fornicavit (hic liber finitur). Excusationes in amore vitae ("Ama vitam et a vita amaberis") sibi quaerit et in eo quod e materia subtiliore (aus feinerem Holz geschnitzt) quam ceteri fictum se esse credebat (qui narcissismus appellari solet). Addebat se crudelitatis aut malignitatis omnino expertem esse et ut qui a Fortuna diligeretur ad beatam vitam destinatum, quod praenomen Felix ipsum indicabat.
Iam a puero sibi mundum interiorem et fictitium sibi creaverat Felix in quo partes principis agere solebat. Patrinus Schimmelpreester, qui pingebat, vestitus omnis generis collegerat atque eum in diversissimas personas magno successu transvestiebat, inter alia in mythologiae Graecae deos. Illis tranfigurationibus egregie delectabatur atque eum taedebat cum ad cotidianam vitam redeundum erat. Postea quoque semper simulator et imitator fuit qui personarum agendarum facultatem optime possidebat. Ita Thomas Mann ad thema sibi consuetum redibat, hoc est scriptoris vel bellarum artium artificis (Künstler) qui et ipse simulacrorum effector et fraudator esse videri potest[4].
Genus dicendi nobile et elegans ad parodiam Goethii nonnihil confert et multitudo variorum episodiorum Thomae Mann opus cum traditione mythistoriae picarescae coniungit.
Fons primae partis libri vita Georgii Manolescu fuisse creditur cuius commentarios T. Mann legerat[5].
Notae
recensere- ↑ Dixit enim: „Wie, wenn der Roman weit offen stehen bliebe? Es wäre kein Unglück meiner Meinung nach.“
- ↑ Bekenntnisse einer schönen Seele, sexti libri titulus mythistoriae Wilhelm Meisters Lehrjahre.
- ↑ Thomas Sprecher (1985)
- ↑ « Es handelte sich natürlich um eine neue Wendung des Kunst- und Künstlermotivs, um die Psychologie der unwirklich-illusionären Existenzform » in Selbstkommentare. ‚Königliche Hoheit‘, ‚Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull‘. Fischer, 1989: 83.
- ↑ Thomas Sprecher, "Das grobe Muster: Georges Manolescu und Felix Krull", Thomas Mann Jahrbuch, 2006: 175-200. Eva Schiffer, "Manolescu's Memoirs: The Beginnings of "Felix Krull"?", Monatshefte, 1960: 283-292.
Plura legere si cupis
recensere- Horst-Jürgen Gerigk, "„Die Reize des Inkognitos“: Felix Krull in komparatistischer Sicht", Thomas Mann Jahrbuch, 2005: 123-139
- Maurice Godé, "Homosexualité, narcissisme et panérotisme dans les Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull de Thomas Mann", Cahiers d'Études Germaniques, 2008: 207-223
- Claude Herzfeld, "Félix Krull, le picaro embauché" in Métiers et marginalité dans la littérature, Presses universitaires de Rennes, 2004: 193-209
- Luis Montiel, “Told by a myth: Thomas Mann’s Felix Krull”. Culture & History Digital Journal, 2013
- Donald F. Nelson, Portrait of the Artist as Hermes: A Study of Myth and Psychology in Thomas Mann’s Felix Krull, University of North Carolina Press, Chapel Hill, 1971
- Julia Schöll, "„Verkleidet also war ich in jedem Fall“: Zur Identitätskonstruktion in "Joseph und seine Brüder" und "Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull"", Thomas Mann Jahrbuch, 2005: 9-29
- Ernest Schonfield, Art and Its Uses in Thomas Mann's Felix Krull, MHRA, 2008 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Thomas Sprecher, Felix Krull und Goethe. Thomas Manns «Bekenntnisse» als Parodie auf «Dichtung und Wahrheit», Bernae, P. Lang, 1985
- "„Ein junger Autor hat es begonnen, ein alter setzt es fort“: "Felix Krull" im Gesamtwerk Thomas Manns", Thomas Mann Jahrbuch, 2005: 159-176
- Joëlle Stoupy, "Félix Krull, l’imposteur ou l’aimé de Dieu", Germanica, 2004, 69-80
- Karin Tebben, "„Du entkleidest mich, kühner Knecht?“: Felix Krull und die Frauen", Thomas Mann Jahrbuch, 2005: 51-70
- Erica Wickerson, "The Judgment of Felix: Mythologizing History in Thomas Mann's "Bekenntnisse des Hochstaplers Felix Krull"", The German Quarterly, 2015: 43-59.
- Hans Wysling, Narzissmus und illusionäre Existenzform. Zu den „Bekenntnissen des Hochstaplers Felix Krull“, Francofurti ad Moenum, Klostermann, 1995 (secunda editio) Recensio critica