Anthelmus Richerand
chirurgus, physiologus
(Redirectum de Balthasar Anthelmus Richerand)
Anthelmus Richerand, praenominibus vulgaribus Balthasar-Anthelme aut Anthelme-Louis-Claude-Marie (Bellicii die 4 Februarii 1779 natus; Lutetiae mortuus die 23 Ianuarii 1840) fuit chirurgus et physiologus.
Res apud Vicidata repertae:
Filiolus de fonte et amicus Ioannis Anthelmi Brillat-Savarin iuris consulti et ganeonis,[1] alumnus fuit facultatis medicae Parisiensis (quae sub novis rebus "Schola medica" appellabatur). Auctor fuit Nouveaux élémens de physiologie ("Nova elementa physiologiae", 1801) aliorumque operum medicorum.
Notae
recensere- ↑ Vide praefationem ab eo scriptam in Jean-Anthelme Brillat-Savarin; Balthasar-Anthelme Richerand, praef., Physiologie du goût (Nova ed. Lutetiae: Charpentier, 1839) textus apud Gallica
Bibliographia
recensere- Jean-Anthelme Brillat-Savarin, Physiologie du goût (Lutetiae, 1826) vol. 1 pp. 5-30
Nexus externi
recensere- "Richerand, Balthasar Anthelme (1779-1840)" apud S'écrire au XIXe siècle: correspondance familiale