Balduinus (natus Valencenis mense Iulio 1171; mortuus captivus in Bulgaria die fere 11 Iunii 1205), filius Balduini V comitis Hanoniensis uxorisque eius Margaritae comitissae Flandrensis, fuit post patrem comes Hanoniae, sextus huius nominis, post matrem comes Flandriae, nonus huius nominis, et ab anno 1204 imperator Constantinopoli institutus. Fuit frater Isabellae quae regi Francico Philippo II nupsit. Balduino a Caesare Bulgaro Caloioanne capto et mox mortuo, frater Henricus ad imperium accedit.

Balduinus in matrimonium Mariam duxit, filiam Henrici ducis Campaniensis, et ex ea genuit:

  • Ioanna, nata 1200, quae patre mortuo comitissa Flandrensis et Hanoniensis facta est; mortua anno 1244
  • Margarita, nata die 2 Iunii 1202, quae sorore mortua comitissa Flandrensis et Hanoniensis facta est

Nexus externi

recensere
Imperatores Latini

Balduinus I 1204 • Henricus 1206 • Petrus 1216 • Yolanda 1217 • Robertus 1221 • Balduinus II 1228–1261 cum collega Ioannes Brenensis 1229–1237