Bacaudae vel Bagaudae (Lingua Celtica : Bagad) erant turmae populares vel exercitus rebelli, quae inter saeculum tertium et quintum contra Imperium Romanum et Visigothos rebellaverunt in Gallia[1] et Tarraconensi.

Bacaudae erant agrorum cultores, servi et coloni fugati. Bacaudae exercitum creaverunt et contra copias Romanas pugnaverunt continenter. Post aliquas seditiones a Tibattone et Basilio in Hispania, rex Theodoricus II Visigothorum bacaudas anno 454 superavit. Posteris annis scriptores rerum gestarum nihil de Bagaudibus iam nuntiant.

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. Cum Tibatto : 435-437, Chronica Gallica (452)
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!